Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

21

Dolui enim semper et non sine lacrymis sepe sum testatus, quum tu semper in caeteris disciplinis magistros habueris praestantissimos, Grammaticam, quae omnium aliarum fundamentum est, ita depositam iacuisse, ut nulla medicina subleuari potuisse uideretur (p. 34).

 

22

Quotus enim quisque est Gramatices praeceptor qui non Laurentium Vallam el eum sequutos non laudet, ueneretur, exosculetur? Hinc licebit coniectari quales fuisse oporteat riuulos, qui ex tam coenoso turbidoque fonte defluxerunt (p. 36).

 

23

Ars enim, ut praeclare disserit diuus Thomas, mutari debet, quoties intellectui melius aliquid occurrit (p. 36)

 

24

Art. cit.

 

25

Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Barbatos ferroque sequare Perotos (p. 36)

 

26

Iacebant itaque bonae litterae, quum ab hinc annis centum noster Antonius Nebrissensis hos rebelles conatus est castigare (p. 36).

 

27

Nebrissensis, cum octo primum constituisset, addidit in constructione gerundia, ut ipse uocat, et supina, quod et ab aliis accepisse testatur (p. 48).

 

28

Eadem fere Antonius Nebrissensis, lib. 3: Verbum, inquit, est pars orationis declinabilis, cum modis et tempotibus, agendi et patiendi significatiua (p. 236).

 

29

Nebrissensis quoque accusatiuo iungebat, ut meos careo (p. 252).

 

30

Caueo te actiuum est Nebrissensi, at uero caue tibi neutrum (p. 252).