Epistula [Selección]
Alonso de Cartagena (aut.)
Jeremy N. H. Lawrance (ed.)
Incipit epistula directa ad inclitum et magnificum virum dominum Petrum Fernandi de Velasco, Comitem de Haro et dominum antique domus de Salas, serenissimi ac invictissimi domini nostri regis archicamerarium
Capitolum primum
Una dierum, inclite Comes, ex hiis qu[e] in mense pene proximo transierunt, cum spaciosius solito negociis solutus vacarem, ascendit animum aliquanto seriosius quam consueveram bibliothecam meam revidere, et librorum titulos qui in ea inclusi a magno citra tempore erant singilatim inspicere, illisque apertis ex unoquoque aliquas, licet paucas, lineas perfunctorie legere, ut saltim in memoriam adducerem quid unusquisque promittere videretur, ut cum rei exigencia peteret, ad quem pro sucursu recurrere deberem ex qualitate materie considerarem. Nescio namque an aliis, michi tamen interdum evenit ut inmemor librorum quos habeo ab aliis quandoque, putans me non habere, requiram. Solemus [f. 1v.] enim undique libros inquirere, et cum non habemus ut habeamus grandi cum diligentia, precio ac precibus procurare, habitos vero nonnumquam per lustra temporum intra bibliothecas inclusos quasi sub quibusdam carceribus retinere. Nam sicuti et vos militarium exercituum duces ex vestris militibus aliquos in continui comitatus et domestici obsequii exercicio habetis, alios vero non continue in obsequio ducitis, sed ad necessitatem bellicam, cum ocurrerit, omnes vel quadam ex parte vocatis, nunnullos vero qui aliquo tempore servierunt tanquam emeritos et veteranos domi quiescere et tranquillam vitam ac quietum occium agere sinitis; sic et scolastici viri, presertim illi qui in etate non modicum processerunt et ab universitatibus locisque comunium gignasiorum discedentes in rey publice eccl[es]iastice aut secularis causis et rebus versantur, aliquibus libris in familiari obsequio utuntur, aliquos vero non sic continue exercent, sed paratos habent, ut cum casus occurrerit ad investiga[f. 2r.]tionem veritatis aut disputandi conflictum decidendarumve causarum iudicium quasi quosdam 'milites stipendiarios' vocent, nonnullis vero tantam quietem et occium tribuunt ut illos aliquando rubigo consumat, quia occurrentibus causis necessarii aut utiles non putantur, nec ad scolasticam voluptatem, que inter humanas delectationes non ultima est, etate mutata et aliis interiectis studiis sentiuntur ameni. Nam sicut et alia, sic et scolastica delectabilia etatis cursus transmutat. Nonnulla enim sunt, que pueri libenter studebamus, adolescentes facti respuimus; aliqua quoque, que in adolescentia vigilanti occulo querebamus, in virili etate non magnopere petimus; et ecciam sub virilis etatis labili cursu nunc hiis, nunc illis libris delectabilius insistimus. Nam cum librorum infinita sit multitudo, 'faciendique libros nullus sit finis', humane autem infirmitatis capacitas omnes non potest attingere, opportet eam ex hiis in illos et ex illis in hos varia transmutatione percurrere, ut quos simul aut divisim non legimus nec legere ex toto [f. 2v.] valemus quasi ruminando particulam aliquam, licet tenuem, saltim tangamus. Et cum multos tunc velociter sic discurrendo conspicerem, libellus quidam se meis obtulit manibus, quem adolescens frequenter legebam, sed a longis retro temporibus non conspexeram; addeo ut iam deperditum fore putarem, licet ex contentis in illo nonnulla corde tenerem. Quem leto animo vidi et haud aliter quam amicum antiquum a longa peregrinatione redeuntem gaudens recepi, confestimque venit in mentem inter studia tua gratum futurum. At cum ex diuturno occio tinea esset in multis foliis consumptus, in membrana transcribi mandavi, eumque eminencie tue decrevi transmittere, dum tamen paucula quedam premitterem, que si manu traderem, verbo dixissem.
Capitolum duodecimum
Et ut inter cetera copiosa volumina quibus bibliotheca tua habundantissime polet hoc breve munusculum misceatur, et sicuti inter valentes equos et ad pugnandum robustos in stabulis principum parvi equuli sepe miscentur qui, licet ad bellandum debiles sint, ad itineris tamen laborem utiles equitandumque per urbium ac opidorum carrerias grati putantur, sic libellus iste, licet ad disputationes solennes seu ingentes quasdam scienciarum moles non valeat, ad legendum tamen gratus et ad colloquendum allegandumque inter amicos iocundus esse videtur; qui, etsi vulgares illos duos tractatus contineat, qui ad rudimenta gramaticalis artis pueris adolescentulisque tradenda legi solent, confectos tamen in pulcra ritimorum textura cum consonantia verborum et sentenciarum [fol. 24r.] includit.
Est enim alter Marci Porcii Cathonis, alter qui 'Contemptus mundanorum' vocatur. Et veluti amigdala, cum nuda et sola offeruntur, ut fructus simplices reputantur, cum vero pigmentarii subtilis manu cucaro aliisque speciebus confecta sub confectionis mixtura traduntur, iam non simplex ac comunis fructus, sed ut insignis confectio principum conviviis assistit, sic tractatus hii, licet inter pueros versentur, ritimorum tamen additione confecti ecciam magnorum virorum non indecenter se occulis subicere possunt, presertim cum et ipsorum tractatuum dulcissime et honestissime suasiones ad dirigendos mores contempnendaque transitoria et eternorum desideria excitanda utilime sunt. Neque hiis institutis que paulo ante premisimus in aliquo adversarii videntur. Nam sanitati mentis, quam in sinceritate fidei posuimus, non officiunt, cum contemptus terreanorum et amor celestium, ad quos tam ex ipso nomine quam monitionum copia alter nos impellere vult, in fide fundentur. Est enim sanus catholicus tractatus ille qui nos ad amorem [f. 24v.] divinum imitationemque mediatoris Dei et hominum Christi Iesu Domini nostri quantum humana infimitas valet nostra excitat desideria. Nec honestati morum obstare, quinymmo illam coadiuvare nituntur; nedum ille qui in fide catholica figens fundamentum ad honestatis culmen accedit, cum nichil honestius sit quam ad divinum obsequium per viam evangelicam ac perfectionis vestigia accedere, sed et alter, licet a gentili auctore conscriptus catholicam fidem expresse non tangat, de moribus tamen honeste et consultissime loquitur. Facultatem vero ingeniorum non videntur transcendere, cum plani et aperti sunt, nec sentenciarum subtilitate aut verborum obscuritate redantur nodosi, quinymmo ipsa claritate sermonis ac ritimorum dulcore nos ad legendum invitant. Illos ergo neque sanitati animi, neque honestati morum aut facultati et potencie ingenii aliquam offensionem parantes, sed tamquam tribus hiis pro suo modulo profecturos accepta, cum iuxta qualitatem exortatio[f. 25r.]num suarum omnibus hiis videntur proficere, quia ad fidem eternorum et temporalium contemptum alter alicit, ad honestatem morum uterque, ingeniorum vero vires nedum non excedere, sed coallere ipsa sui plana iocunditate conantur.
Et sicuti alterius Cathonis iurisconsulti cuidam legali doctrine legiste 'Cathoniane regule' nomen dederunt, sic et claritas tua huius antiquioris et moralis Cathonis salubrium monitionum copilationem dulcium ritimorum congerie refertam 'Cathonianam confectionem' si libet potes vocare, ut librarius tuus, quando illam petere volueris, facilius in silva librorum tuorum nominis adiectione valeat reperire. Nolo tamen ut putes me hanc 'confectionem' composuisse, cum ingenium meum longe inferius sit, neque in ea aliqua mutasse vel addidisse; sed prout in bibliotheca mea ruptam et fere consumptam repereram transcriptione in lucem trahi et insigni nobilitati tue destinari decrevi. Quam quidem ne nude transmitterem, quasi in quadam prefaciuncula hec tibi dicere [f. 25v.] volui. Tu vero, qui ingenio ac prudentia non mediocriter poles, quid in huiuscemodi rebus amplius dicendum sit divini auxilii invocato favore animadverte; tuo enim iudicio quecumque dixi emendanda et addenda subicio illud exorans, ut querellule tue quam supra meminimus satisfactum quadam ex parte iam putes cum epistula hec a me scripta, 'Cathoniana' vero 'confectio' ab alio, sed per me oblata, ad tuas manus devenerint; quas oro libenter recipias, alia forsam opuscula (si vitam et opportunitatem clementia divina concesserit) futuris temporibus recepturus.
Vale, nobilissime Comes, et militaribus curis sicut facere soles scolastica exercicia moderata interpolatione interdum comisce, quatenus rei publice opportunis laboribus assis et animum tuum, cum affuerit opportuna libertas, honestis doctrinis imbuere ac dulciter fovere non cesses, ut tam per armate milicie claros labores quam per literarum amena exercicia temporali vita, 'que milicia [f. 26r.] est super terram', in hac via meritorie peracta, illius beatissime ac triumphantis Civitatis superne inter gloriosos cives recipi merearis.
EXPLICIT EPISTULA. INCIPIT CATHONIANA CONFECTIO.