—165→
[1] Celebratis vero exequiis ut decebat, castellani et navarri Burgis pariter convenerunt. Et quia rex Sancius decesserat expers prolis, Aldefonsum qui a facie fratris Tholetum confugerat, in regem et in dominum concorditer elegerunt, tali pacto, ut prius ab eo reciperent iuramentum, quod rex Sancius de ipsius consciencia non fuerat interfectus. Domina vero Urraca legionensium et zamorensium curia congregata, de ipsorum consilio et assensu, ad fratrem suum Aldefonsum, quem visceraliter diligebat, qui et Tholeti tunc morabatur, nuncios destinavit ut acceleraret accipere regna fratrum. Et precepit nunciis ut hoc consillum secretissimum haberetur, ne revelatio in Alfonsi periculum verteretur. Fuit autem, ut alicubi legitur, nuncius principalis Arias Gundissalvi. Set viri dyabolici qui nunc dominantur160 ¡niciati, et solebant arabibus christianorum proposita denudare, regis sancii morte comperta nunciare arabibus prevenerunt. Set Petrus Anxurii vir discretus et in lingua arabica eruditus, et pro rumoribus patrie curiosus, omni die extra Tholetum quasi spaciandi gratia ad tria miliaria vel amplius equitabat, et casu accidit quodam vespere ut inveniret quempiam venientem. Qui dixit sibi, se ideo advenire, ut Almemoni regis Sancii interitum nunciarent. Petrus autem Anzurii duxit eum quasi causam coloquii extra viam. Quem amputato capite interfecit. Et ad viam rediens, et paulisper procedens, invenit alium rumore et causa simili venientem, quem excidio simili decollavit. Set via alia aliis venientibus, secretum non latuit Almemom. Petro vero Anxurii gressu tercio procedente, Urrace regine nuncius supervenit, qui ut facta fuerant omnia nunciavit. Et ille festinus Tholetum rediens, cepit Aldefonso inscio itineri neccesaria preparare. Cumque die altero castellanorum nuncius advenisset, ut regi negocium indicasset, ipse Petrus Anxurii cum suis fratribus dubitabant, ne si Almemoni nuncium revelarent, regem caperet et pacta gravia postularet; vel si celarent, et ipse alias posset scire, hoslius deseviret. Et ut ipsi tali dubio tenerentur, rex Aldefonsus confidens in Domino —166→ sic respondit: Honorifice me recepit, et neccesaria liberaliter ministravit, et ut filium me tractavit. Quomodo igitur eum celare potero que dominus mihi fecit? Et accedens ad eum quod per nuncios acceperat revelavit. Almemom autem hec omnia iam sciebat, et omnium viarum transitus fecerat diligentissime observari, ut si eo inscio vellet abire, ab observatoribus caperetur. Cumque audisset quod dixerat Aldefonsus, factus hylaris, sic respondit: Gracias ago Domino altissimo, qui me ab infamia liberare, et te a periculo voluit custodire. Si enim me inscio affugisses, captionem aut mortem nullatenus evadisses. Nunc autem vade et accipe regnum tuum. Et de meo accipe aurum, argentum, equos et arma, quibus possis tuorum animos complanare. Cumque inter eos multa amicabiliter tratarentur, inter cetera hoc exegit, ut rex Aldefonsus iuramentum sibi et filio suo primogenito, quod de securitate fecerat, innovaret. Et filius primogenitus Aldefonso se federe simili obligavit. Erat autem minor filius de cuius federe nil dixerunt, nec Aldefonsus fuit ei in aliquo obligatus. Hiis pactis, Almemom cum maioribus gentis sue usque ad montem de Velatome Aldefonso, regaliter comitato, dedit munera et pecunias. Quibus inclitus et ditatus, et dicto vale in summitate moncium, ab invicem discessertint; et Aldefonsus suis feliciter redonatur.
[2] Aliorum autem hystorigraphorum super recessu ab Almemone alia est sentencia. Et contrarior est a sentencia supradicta, quod rex Aldefonsus regi promiserat Almemoni, quod ab eo non discederet, donec ei primitus nunciaret; unde, postquam recepit domine Urrace nuncium, quadam nocte regi astitit Almemoni, petens ab eo auxilium militum, cum quibus revertens in patriam in auxilium suis foret. Rex autem Almemom affectus tedio ex importunis Aldefonsi precibus, sic respondit: Recede modo, quia super hoc liberius colloquemur. Porro Petrus Anxurii equitaturas extra Tholetum, et alia viatica preparaverat, antequam essent civitatis hostia obserata; unde Aldefonsus per verbum Almemonis a fidelitate, quam ei fecerat, reputans se inmunem, in conticinio per murum a suis dimissus, et per totam noctem equitando, in patriam se recepit. Racione cuius, ut alibi legitur, oportuit ut Petrus Anxurii Tholetum rediret, et se ipsum —167→ Almemonis exponeret voluntati. Vulgus quidem loquitur quod homagium fecerat Almemoni.
[3] Zamoram vero veniens Aldefonsus, cum ingenti letitia receptus fuit a concilio zamorensi; et in aspectu mutuo quo se ipsos viderunt domina Urraca et dominus Aldefonsus ineffabiliter congaudentes, ad tractandum de novis nupciis, inter se ac fratrem suum dominum Aldefonsum, domina Urraca humano consilio se convertit, ut per tale illicitum matrimonium posset ipsa lacius dominari, et regine nomine appellari. Cumque frater ipsius dominus Aldefonsus assentire nollet tali commercio, capitur et in vinculis alligatur; nec umquam sue fuit traditus libertati quousque, ut tradunt hystorie, venit Petrus Ansurii de Tholeto. Qui post longum tractatum, quem habuit cum Aria Gundisalvi, fratrem et sororem ad talem concordiam reduxerunt, ut domina Urraca fratri suo Aldefonso Zamorensem traderet civitatem, et ipse Aldefonsus sorori sue corpus suum traderet atque regnum. Et hoc super sacrosancta sibi mutuo iurarunt. Et Arias Gundisalvi una cum Xay Cidez de mandato domino Urrace civitatem Zamorensem tradiderunt domino Aldefonso, et eum in regem et dominum receperunt. Post hec, nupciis celebratis, tencionem civitatis Petro ansurii tradiderunt, et exinde ad regni gubernaculum processerunt. Alibi vero legitur quod postquam Zamoram venit dominus Aldefonsus, regina Urraca, que prudens erat et piis operibus dedicata, habito consilio diligenti, cepit in operibus iusticie exerceri. Castellani vero et Navarri ad ipsum ilico convenerunt; et ante omnia iuramentum, ut diximus exegerunt, quod non fuerat conscius mortis regis Sancii fratris sui; sed cum nemo vellet ab eo recipere iuramentum, ad recipiendum se obtulit solus Rodericus Dydaci campiator; unde et postea, licet strenuus, non fuit in eius oculis graciosus. Et rex Aldefonsus, optento regno quod perdiderat, et eciam regnis fratrum, omnibus acclamantibus vivat, vivat, omnes ei communiter iurarunt; et accepit apud Legionem regnorum omnium dyadema in Era Mª Cª prima161. Triginta annorum et VII mensium erat cum regnare cepisset; et regnavit —168→ XL.ª tribus annis. Hic habuit quinque uxores sucessive legitimo matrimonio sibi iunctas. Prima fuit Agnes, secunda Constancia, ex qua suscepit filiam nomine Urracam, que fuit uxor comitis Raymundi, de qua ipse Raymundus genuit Sanciam et Aldefonsum, qui fuit postea imperator. Tercia dicta fuit Berta ex Tucia oriunda. Quarta Helisabeth, ex qua genuit Sanciam, que fuit uxor comitis Roderici, et Geloyram, quam duxit Rogerius rex Sicilie. Hic Rogerius, fuit frater Roberti Guiscardi, et filius Tancredi de Altavilla, qui veniens a Normannia Siciliam et Apuliam, et Calabriam et Capuam oecupavít. Quinta Beatrix ex partibus Gallicanis. Habuit eciam duas nobiles concubinas; quarum una dicebatur Semena Munionis, ex qua genuit Geloyram, que fuit uxor Raimundi comitis Tholosani; et ex illo comite genuit Aldefonsum Jordanis, qui sic dictus fuit, eo quod fuerat in Jordanis flumine habtizatus.
[4] Aldefonsus autem preffatus, ut prediximus in aliis libris nostris, fuit strenuitati maxima nobilis, virtute excelsus, gloria singularis; abundavit in diebus eius iusticia; finem acepit servitus, consolacionem lacrime, augmentum fides, dilatacionem patria, audaciam populus. Confusus est inimicus. Obmutuit gladius. Cessavit arabs; timuit affer, ploratus et ululatus Hyspanie usque ad istum mansit absque consolatore. Dextera eius presidium patrie. Munimentum absque timore; fortitudo sine perturbacione. Protectio pauperum, virtus magnatum. Magnitudo cordis eius, infra angustias Asturiarum non potuit contineri. Et elegit laborem individuum, comitem vite sue. Delicias miseriam reputabat; et belli dubia experiri, delectabile et iocundum; id deperditum deputans vite sue in quo belli pericula non agebat. Rex accrescens magnanimus Aldefonsus, rex accrescens. Sedit in forti arcus eius, et dirupta sunt vincula hostium eius per manus potentis Iacobi; confisus in Domino, invenit graciam in occulis Creatoris. Magnificavit eum in timore inimicorum, et in populo suo elegit eum zelare fidem, dilatare regnum, exterminare inimicos, concludere adversarios, multiplicare ecclesias, restaurare sancta, restituere dissipata.
Hic mortuo Almemone et Hyssem primogenito eius, cum quibus fecerat pactionem, civitatem obtinuit Tholetanam sub Era M.ª C.ª —169→ XX[II]I, multis pactionibus interpositis, ut in libris nostris de viris illustribus fuit dictum. Cepit eciam alia multa castra, et civitates plurimas in virtute. De quibus quidam versificator egregius ita dixit: