Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.

  —141→  

ArribaAbajo II. Culto antiguo de San Masona Metropolitano de Mérida152

Anonymi libellus de vitis et miraculis Patrum Emeritensium, Paulo diacono Emeritensi vulgo inscriptus. E codice Academiae Regiae rerum historicarum Hispanicae edidit, commentario praevio et notis instruxit C. de Smedt, S. J. hagiographus Bollandianus. Bruxellis, 1884, pág. 2, 3.

Nihilominus tamen ex Actis coaevis, quae inferius edituri sumus, satis manifeste patet paulo post mortem S. Masonae celebrem fuisse Emeritae ejus cultum. Leguntur haec Acta in libro mox citando De vitis sanctorum Patrum Emeritensium; ubi post narratam historiam episcoporum Emeritensium qui sibi ex ordine in hac sede successerunt seculo sexto et ineunte septimo, inter quos tertius est Masona, suam narrationem concludit scriptor his verbis: Horum igitur supradictorum sanctorum corpora in una eademque cellula haud procul ab altario sanctissimae virginis Eulaliae honorifice tumulata quiescunt. Ad quorum denique veneranda sepulcra tantam Christus quotidie copiosae pietatis confert gratiam ut quaqumque fuerit quispiam aegritudine convexatus, quocumque etiam fuerit languore afflictus, statim ut divinum numen, illic toto corde depoposcerit, omnes a se morbos discussos omnesque maculas pulsas divinitus sentiens sanus hilarisque ad cupitam per Dei gratiam pervenit sanitatem153. En habes concursum populi ad sepulcrum et famam miraculorum, quod utrumque validum ecclesiastici cultus indicium esse videtur, ubi de antiquis temporibus agitur.

Quum itaque ex traditione majorum non praetermittendi sint   —142→   in Actis nostris sancti qui antiquitus publico cultu in aliqua ecclesia gavisi sunt, etsi is cultus usque ad dies nostros non perseveraverit, jam apparet ratio cur nec S. Masona et uterque ejus decessor, cum utroque item successore, a nobis praetermittantur. Ceterum et his sanctis facile accidere potuit quod et aliis quibusdam qui primis medii aevi seculis in Hispania floruerunt, quorum scilicet culttis, everso a Mauris in ea regione imperio Wisigothico, ita obliteratus fuit ut omnino exciderit e memoria hominum. Hujus generis citari possunt sancti Cordubenses Alvarus et Sperandeus, quorum nomina jam constat olim calendario ecclesiastico inserta fuisse, prioris quidem die 7 novembris, alterius vero die 7 maii154, postea vero exciderunt ita ut nulla eorum cultus superesset memoria. Neque, quod ad Masonam spectat, ad solas conjecturas rejicimur. Etenim, quod jam monuit Franciscus Perezius Bayerius155, in codice bibliothecae Escurialensis Matriti, qui exaratus est sub fine seculi XII vel exordio sequentis, servatur vetustum breviarium ubi indicatur S. Masonae festum celebrari simul cum Damasi, et utrique communis traditur oratio. Rem denuo accurate recognovit, nobis rogantibus, doctissimus Aurelianus Fernandez Guerra, docuitque, nos omnia quae in Bayeri adnotatione leguntur rerum veritati consonare (nisi quod levi errore nota codicis indicatur Plut. III, litt. L, n. 4, ubi scribendum erat III, L. 3). In eo codice igitur, post festa S. Leocadiae (d. 9 decembris) et S. Eulaliae (d. 10 decembris) ac S. Pauli martyris annuntiatur Sanctorum Damaso (sic) et Masonae ac subjicitur haec oratio: Misericordiam tuam, Domine, nobis, quaesumus, intervenientibus sanctis confessoribus atque pontificibus tuis Damaso et MASONA clementer impende, et nobis peccatoribus ipsorum propiciare suffragiis.